

Liber Job*
Argumentum: Incipit
In terra quidem habitasse Job Husitidi, in finibus Idumaeae et Arabiae fertur: et erat ei ante nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam, et genuit filium, quem vocavit Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zarae, de Esau filiis filius: de matre vero Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Sed primus in ea regnavit Bela, filius Beor: et nomen ejusdem civitatis Denaba. Post Bela autem, Jobab, qui vocatur Job. Post Job autem Husan, qui erat dux ex Themanorum regione. Et post illum regnavit Adad, filius Badadi, qui excidit Madian in campo Moab, et nomen civitatis ejus Avith.